Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/289

Haec pagina nondum emendata est

fragium, et alia, quae in itinere meo expertus eram fata, nemo fidem habuit. Credebant potius, me solis esse incolam, et ab hoc astro descendisse: quocirca vulgo me Pikil-Su, id est, Legatum Solis, vocitabant. Exsistentiam quidem Dei non negabant, sed de probatione tanti dogmatis non erant soliciti, sufficere sibi credebant, maiores ita credidisse: hoc solo dogmate tota eorum theologia absolvebatur. In studio morali solum istud praeceptum didicerant: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Nullis suberant legibus, sola Imperatoris voluntas lex erat, ac nulla proinde, nisi publica crimina, puniebantur. Alia si quis facinora perpetraverat, praesentiam illius fugiebant caeteri, et contemptus iste nocentibus tam gravis ac intolerabilis erat, ut non pauci, aut aegritudine animi, occumberent, aut violentas sibi manus prae taedio vitae inferrent. Chronologiam ac temporum computationes ignorabant, tantum ab eclipsi solis, quae per interpositionem planetae Nazar fit, annos computabant: adeo, ut, cum de aetate alicuius quaereretur, tot eclipses vixisse responderetur. Physica eorum ieiuna admodum et absurda erat: credebant,