Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/288

Haec pagina nondum emendata est

incolis loqui, ac ignorantiae eorum succurrere possem. Et sane minima, quae dabam, praecepta tanquam oracula habita fuerunt. Hinc cuncti, e pagis circumiacentibus nominis mei fama exciti, catervatim ad me tanquam ad insignem Doctorem, de coelo sibi missum, confluebant. Et audiebam, novam temporis epocham, ab adventu meo, a nonnullis statui. Haec omnia eo gratiora mihi erant, quoniam in Nazar ac Martinia, illic ob velox ingenium ac temeritatem, hic ob hebetudinem, omnibus ludibrio fueram. Animadvertebam tunc, verum esse tritum istud, scilicet inter coecos regnare strabones. Nam in terram veneram, ubi triviali eruditione, ac rebus fere nihili, illustrem me reddere, ac ad summos honores ascendere poteram. Et ampla erat occasio vires meas experiundi, cum omnia large ad usus humanos suggereret haec regio; nam terra sponte quam plurima fundit, creditum foenus optima fide reddit, et tam deliciis quam necessariis famulatur. Non indociles quidem erant huius terrae incolae, neque ingeniis plane destituti: at, cum nil didicissent, in spississima caligine versabantur. Narranti mihi genus, patriam, nau-