Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/287

Haec pagina nondum emendata est

dicare, sed frustra. Hinc coniiciebam, gentem hanc esse insociabilem, ac nullo commercii foedere cum aliis subterraneis iunctam, ideoque necesse mihi esse, etiam in hac regione repuerascere, ac ludo literario rursus initiari.

Postquam diu sermones miscueramus, sed ita, ut alter alterum non intelligeret, deducor ad casulam vimineam: nullae ibi erant sellae, nulla scamna, nullae mensae: nam humi sedentes cibum capiebant, defectuque cubilium, solo interiecto stramento, promiscue pavimento pernoctabant, id quod eo maiorem movit admirationem, cum densissimis sylvis regio abundet. Sola alimenta erant lac, caseus, panis hordaceus, et caro, quam prunis imponere solebant, rei coquinariae omnino ignari. Brevi: tales fere erant, quales primi homines,

Queis neque mos, neque cultus erat; nec iungere tauros
Nec componere opes norant aut parcere parto;
Sed rami atque asper victu venatus alebat.

Hinc Cynicam vitam hic diu traduxi, donec in lingua tantum proficerem, ut cum