Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/285

Haec pagina nondum emendata est

unda, turbatique maris sonus tantum isque iam languidus ac desinens audiebatur. Tota haec regio montana est: hinc montium flexus crebrique vertices, confracta in humeros iuga, et concavi vallium sinus, inaequaliter aërem scindunt; quae causa etiam voces multis in locis reciprocas facit. Cum litus me prope iam attigisse cernerem, altum exclamavi, sperans, ad clamorem excitatos litoris accolas auxilio mihi venturos. Ad primum clamorem nulla redditur echo: at cum integrarem, sonus quidam e litore exauditur, ac procurrere e sylvarum latebris videbam incolas terrae, ac scapha quadam mihi obviam ire. Facta erat scapha ex arbuteis virgis, et vimine querno, id quod satis indicabat, non valde moratam et excultam esse hanc gentem. At, adspectus remigantium miro me gaudio affecit; nam quoad formam corporis nihil ab hominibus differebant, et soli erant homines, quos in toto hos itinere subterraneo videre mihi contigerat. Similes sunt hominibus nostri orbis, sub zona torrida degentibus; nam barbas habent nigras, et capillos vibratos, et qui flavos et promissos habent crines, inter monstra referuntur. Tan-