Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/284

Haec pagina nondum emendata est

torpentes. Serenius quidem coelum per intervalla apparuit, at eadem semper erat tempestatis pertinacia. Superstitibus nautis tandem nonnihil solatii attulit conspecta procul terra, rupibus ac montibus aspera, et, cum in litora ventus ferretur, spes erat, brevi nos eo appulsuros. Fieri id quidem nequibat absque naufragio, ob litorum asperitatem: at, verisimile erat, si non omnes, tamen nonnullos, ope tabularum naufragarum, mortis discrimen pro tempore evasuros. At, dum ista nos spe lactamus, in medio maris latenti scopulo alliditur ratis, idque tanto impetu, ut, tota soluta compage, in centum fere fragmenta scindatur. In hoc aestu tabulam ego arripui, comitum meorum securus, nam de propria tantum salute anxius eram, et quamnam sortem illi experti sint, etiamnum quaero. Verisimile est, omnes misere periisse, cum neminem in hanc terram delatum audiverim. In litora ego beneficio fluentis, ac undarum magna celeritate feror, id quod saluti mihi fuit; nam, si aliquanto diutius in illo statu permansissem, fame ac labore extenuatus sine dubio periissem. Postquam intra promontorium quoddam delatus eram, detumuit