Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/282

Haec pagina nondum emendata est

nisteria distribuitur. Vix defuncti erant hoc opere, cum atris coelum nubibus obduci, ac abruptis procellis aequora intumescere coeperint, adeo, ut gubernator navis, qui annos fere quadraginta maria subterranea araverat, sancte testaretur, horrendam magis tempestatem se nunquam fuisse expertum. Cuncta, quae in tabulatis navigii strata iacuerant, iam innatabant aquis, quae partim ex irrumpentibus undis, partim etiam ex immodico agmine imbrium, cum tonitru ac fulgure cadentium, nascebantur, adeo, ut cuncta simul elementa in perniciem nostram conspirare viderentur.

... Iactamur gurgite vasto;
Involvere diem nimbi, et nox humida coelum
Abstulit: ingeminant abruptis nubibus ignes
Excutimur cursu, et caecis erramus in undis

Disrumpitur mox media navis arbor, quam secutae sunt caeterae. Hinc mortis imago omnium oculis observabatur. Hic uxorem et pignora inclamavit, ille amicos ac necessarios, totumque navigium lugubri ululatu exsonuit. Igitur gubernator navis, quamvis exspes ipse, verbis eosdem demulcere cogitur, ac monere, ut cessarent nil profuturis