Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/280

Haec pagina nondum emendata est

apud nos. Nam, cum balatrones, et comoedi in hac regione vulgo simiae sint, nautam hunc pro histrione cepit cuculus. Ille vero iniuriae impatiens, derisorem fustuario salutat, ictuque duplicato paene elumbat. Fidem Quiritium mox inclamans cuculus, circumstantes provocabat testes, quos postridie in foro examinandos stitit. Testibus examinatis, rem ad senatum urbis detulit. Nauta igitur, linguae ac iuris Mezendorici ignarus, picam, sive causidicum, causae suae patrocinaturum, conducere cogitur. Acta sic causa fuit coram senatu, et, post unius horae iurgium, lata est sententia huius tenoris: Ut cuculus, tanquam aggressor, culpae suae pretium ferat ac litis aestimationem praestet; quam tamen, uti fieri vulgo solet, salarium causidici absorpsit. Senatores, qui hanc causam diiudicabant, erant equi, quorum duo consules dicebantur, et quatuor senatores. Iudicio aderant totidem pulli, qui vota tantum deliberativa, non vero decisiva habebant, et ad eiusmodi actus admittebantur tanquam tyrones ac iuris candidati. Audivi, in aliis collegiis eadem esse seminaria, e quibus desumi solent tyrones maturiores, ut vacua loca impleant.