Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/279

Haec pagina nondum emendata est

ritiem emollire tentabat. Nisi subsequenti naufragio perditae fuissent literae istae, specimen poëseos porcinae exhibere potuissem. At, memoria mea cuncta exciderunt, nihilque retinui, praeter carmina ista, quibus formam suam semel ita praedicat:

Nec, mihi quod rigidis horrent densissima setis
Corpora, turpe puta.
Turpis sine frondibus arbor; Turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent;
Pluma tegit volucres; ovibus sua lana decori est;
Barba viros, hirtaeque decent in corpore setae.

Mercium permutatio tanta celeritate facta est, ut intra paucos dies vela facere potuerimus; at, iter nostrum non nihil remorabatur, exorta eodem tempore lis, inter nautas nostros, in procinctu iam stantes, et cives quosdam Mezendoricos. Causa litis haec erat: nautam quendam Martinianum, forte per urbem ambulantem, cuculus quidam dicteriis petens, per ludibrium Peripom vocitabat, id quod denotat histrionem