Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/275

Haec pagina nondum emendata est

matronae ad coenam admittebantur: inter easdem erat uxor cuiusdam navarchi (Commendeur), quae vacca erat, candida, atris maculis interstincta. Proxima huic accumbebat felis nigra, uxor scilicet venatoris regii, quae nuper e provincia in urbem venerat. Inter convictores proxima mihi erat scrofa versicolor, uxor inspectoris cloacarum (Renovations-Inspecteur) nam, qui eiusmodi munera obeunt, e gente porcina vulgo sumuntur. Erat illa sordida quidem, ac illotis manibus vescebatur, id quod in ista gente frequens: at officiosa admodum mihi simul videbatur; nam cibum e patina communi identidem mihi porrigebat. Mirabantur omnes insolitam istam humanitatem, in primis cum scrofis morum elegantiae non sint gentilitiae. At, mallem ego, minus cultam, cum e scrofae manibus cibum capere valde esset molestum. Notandum hic est, incolas Imperii Mezendorici, quamvis brutis, quoad corporis formam, sint similes, manibus tamen esse praeditos et digitis, qui e pedibus anterioribus prominent, in quo solo a quadrupedibus nostris differunt, et cum obsita sint corpora aut pilis, aut pennis, vestibus non indigent. Tantum divites a pauperibus distinguuntur certis ornamen-