Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/274

Haec pagina nondum emendata est

picarum etc., regionibus ac vicis urbis inerrantium, ac sermones serentium, admirationem simul ac voluptatem apud insuetos id genus spectaculorum excitat. Primus, qui navem nostram ingressus est, lupus erat macilentus, sive telonii inspector, stipatus quatuor accipitribus, sive ministris, quos Europaei Visitatores nominant. Hi e mercibus auferebant, quicquid ad palatum erat, eoque satis indicabant, in arte, quam profitebantur, bene esse institutos ac ad unguem omnia scire. Navarchus, pro solita sua benignitate, quoties navi egrediebatur, me sibi comitem adiunxit. In terram exscendentibus, primus obvius fuit gallus gallinaceus, qui, postquam pro more causam itineris ac patriam sciscitatus fuerat, adventum nostrum telonii praefecto indicabat. Humaniter ab eodem excepti, ad coenam invitamur. At, uxor illius, cuius formam inter lupas celebrari audivimus, non aderat. Absentiae causa, prout ab aliis accepimus, erat zelotypia mariti, qui non consultum duxit, tantae formae mulierem conspiciendam praebere advenis, maxime vero nautis, qui longa continentia exhausti, ac esurientes matronas ac virgines, in portum delati, ardenter venari solent. Variae tamen aliae