Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/273

Haec pagina nondum emendata est

nutare coepit. Quocirca, cum in praeceps omnia ruerent, prudentissimus quidam elephas, sive senator, nomine Baccari, malum istud Imperatori pathetice exposuit. Imperator de rei veritate convictus, vitio huic mox obicem ponere decrevit. Reformatio hunc in modum processit: non omnes simul officiis removebantur; nam ita agendo, remedium morbo peius fuisset; at, vacantibus officiis, unusquisque, relicto, cui impar erat, munere, ad novum, cui aptior erat, transferebatur. Ob hanc patriae praestitam operam, cuius egregius mox innotuit effectus, Baccari posita fuit statua, quae adhuc in foro Mezendorico conspiciendam se praebet. Ex eo tempore antiquae leges sancte observantur.

Testatus est interpres noster, historiam hanc narratam sibi fuisse ab ansere quodam, quem arcta familiaritate complectebatur, quique inter consultissimos totius urbis causidicos numerabatur. Multa in hac regione insolita, imo prorsus stupenda occurrunt phaenomena, quae alienigenarum, ac peregrinantium oculos in se convertere queant. Solus iste adspectus diversi generis animalium, scilicet ursorum, luporum, anserum,