Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/272

Haec pagina nondum emendata est

ri, reipublicae prorsus inutiles redditi sunt. Porro caper, sive Philosophus, qui ad coelum a scholasticis, ob constantiam in defendendis mordicus thesibus suis, tollitur, laudibus his inflatus, splendidum aliquod munus aucupatur, et primum in aula vacantem locum petit, ac obtinet. Chamaeleon vero, ob morum urbanitatem, et quod tempori obsecundare noverit, ob istud meritum professione academica, quam ambit ob lucrum, donatur. Hoc efficitur, ut ille non minus absurdus fiat aulicus, quam strenuus fuerat Philosophus: hic vero ex optimo aulico in philosophum ineptissimum transformetur. Nam constantia ista in defendendis opionibus, quae philosophum ornaverat, aulicum deformat, cum levitas ac fluctuatio in aulis sint virtutes cardinales, et aulicus, non tam id, quod verum est, quam id, quod tutum, sectans, prout adspectus aulici sunt, varias induit formas. At, quod vitium est in aulis, virtus audit in scholis, ubi ardor iste sententiam mordicus propugnandi, strenui ac gnavi viri sit nota. Ut brevi praecidam: cuncti simul subditi, etiam ii, qui ob certas animi dotes inter alios eminuerant, hac legis mutatione redditi sunt nauci, ac nullius usus, ac respublica