Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/270

Haec pagina nondum emendata est

sumuntur. Arbores, ob nativam temperiem, vulgo fiunt iudices: Anseres summorum tribunalium sunt advocati, et picae in curiis inferioribus causas agunt. Vulpes plenipotentiarii, legati, consules, agentes, ac secretarii legationem fiunt. Corvi bonorum haereditariorum, sive iacentis haereditatis administratores vulgo fiunt. Capri sunt Philosophi, in primis vero Grammatici, idque respectu qua cornuum, quibus adversarios, ob res levissimas impetere ac arietare solent, qua barbarum venerabilium, quibus inter omnes creaturas sunt spectabiles. Equi sunt consules ac senatores civitatum: Proprietarii sive fundorum ruralium domini, ac agricolae serpentes, talpae, glires ac mures. Aves cursorum et nuntiorum munera implent. Asini, ob vocis stridorem, sunt diaconi. Lusciniae cantorum ac tibicinum officiis funguntur. Galli gallinacei urbium sunt vigiles, qui excubias agunt. Canes portarum custodes. Lupi sunt quaestores aerarii, teloniorumque inspectores, et accipitres eorundem sunt ministri.

Egregiis his institutis efficitur, ut muneribus publicis optime sit prospectum, ac, ut