Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/269

Haec pagina nondum emendata est

plantis, ratione praeditis. Quodvis ibi animal, quaevis arbor, ius civitatis acquirit, modo regimini ac legibus publicis se subiiciat. Crederes quidem, mixturam tot creaturarum diversae formae et diversae oppositaeque naturae, confusionem ac turbas parere debere. At, ipsa contrarietas felicissimum producit effectum, virtute prudentissimarum legum ac constitutionum, quae miscellaneis his subditis, pro naturae ac ingenii modulo, negotia ac munera, unicuique apta et convenientia assignant.

[§ 26] Ita exempli gratia e gente leonum, ob insitam magnanimitatem, desumuntur imperantes: elephanti, ob iudicii acrimoniam, membra magni senatus fiunt: ad aulica officia admoventur chamaeleontes, cum variabiles sint, ac temporarii. Militiam terrestrem componunt ursi, tigres, et id genus bellicosa animalia: in militiam vero navalem cooptantur boves et tauri. Nam cum simplices ac honesti, at parum simul morati, duri, et inflexibiles sint nautae, cumque vitam sectentur, rudi elemento, cui subsunt, conformem, nautica ministeria iisdem assignantur. Seminarium quoque est vitulorum sive tyronum militiae nauticae (See-Cadetten), e quibus navarchi ac praefecti maritimi de-