Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/267

Haec pagina nondum emendata est

cynico candore rem quamvis suo nomine appellant, et quicquid circa praecordia versatur effutiunt? Facile apud Pyglossianos ob loquelae affinitatem ius civitatis obtinerent ac in unam gentem coalescerent. Nam quid refert, in qua parte corporis positum sit os, modo eadem virtus, idem eloquium

Atque eadem sentina, gravem quae spirat odorem?

Cursum hinc dirigimus ad terram glacialem, foedam adeo horrendamque adspectu, ut nulla unquam regio infelicior ac miseratione dignior mihi sit visa, cum non nisi montes, perpetua nive tecti, oculis sistuntur. Inter montium cacumina, ubi nullus admittitur sol, sparsim habitant incolae, qui omnes e glacie sunt formati. Nam quicquid inter vertices rupium est, infesto rigore, et aeterno gelu premitur omne. Hinc quoque perpetua est caligo; et, si qua lux detur, sola pruina albicans est. At, subiectae valles exustae flammis, et crematae vapore torrentur.

[§ 23] Hinc incolae in valles descendere, nisi turbido et caliginoso coelo, non audent; et quam primum minimum solis radium conspicantur, aut ad montes re-