Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/266

Haec pagina nondum emendata est

fuerimus. Adsuetus iam adeo eram rebus stupendis, ac naturae adversis, ut nihil paradoxon amplius videretur. Cum ingrata ac molesta ob hoc vitium nobis esset conversatio cum Pyglossianis, iter maturantes, paulo ante tempus definitum ancoras solvimus, maxime, cum a divite quodam Pyglossiano ad coenam invitati fuerimus. Ad invitationem enim humeros contraximus omnes, et nemo condicere voluit, nisi sub lege perpetui, dum coenaremus, silentii. E portu abeuntibus Pyglossiani in litore stantes, felicem navigationem per posteriora optabant, et cum ventus e litore flaret, nutu et manuum signis, ut salutationibus parcerent, monebamus. Nam et nimia urbanitas molestiam parere potest. Merces, quas huc afferunt Martiniani, sunt aquae rosarum, balsamum, et diversa aromatum fragrantium genera. Docui, gentem hanc quoad corporis formam non differre ab hominibus, nisi in eo, quod per posteriora loquatur, quamvis non desint in orbe nostro homines, qui tam loquela quam corporis figura exscribunt Pyglossianos. Cogitabam mecum: Quid si huc diverterent Janus Severini, Olaus Petri, Andreas Laurentii, aliique honesti viri, qui