Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/265

Haec pagina nondum emendata est

persequentibus, vexabamur. Interpres noster loquelae musicae gnarus, colophonium emendicare asseverabat symphoniacos pueros. Dum mendicabant, sonum gravem sive Adagio; cum vero compotes votorum facti essent, celerem et acutum sonum, seu Praesto ediderunt; nam ita gratiarum actio exprimi solet. Repulsa vero omnem istum Heliconem exanimat.

Rebus nostris bene et ex voto peractis, circa finem mensis Cusan, terram musicalem relinquimus, ac post aliquot dierum navigationem conspicamur nova litora, e quorum foetido odore coniecimus, Pyglossiam esse. Incolae huius terrae hominibus haud sunt dissimiles; distant in eo, quod ore destituti per posteriora loquantur. Primus, qui ad navim nostram accessit, opulentus erat mercator. Ille, secundum gentis consuetudinem, per posteriora nos salutabat, moxque de pretio mercium pacisci incipiebat. At, magno meo malo tunc aegrotabat tonsor noster, quocirca Pyglossiani tonsoris opera uti cogebar. Nam, cum tonsores hic loquaciores fere sint Europaeis, tetro, dum barbam radebat, odore stabulum replevit, adeo, ut post discessum eiusdem thura adolere coacti