Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/264

Haec pagina nondum emendata est

arcus, loquelae instrumenta, oblinunt terrae musicae incolae. Hinc criminis convicti plectri privatione ex iudicis sententia mulctari solent, et perpetua plectri privatio instar poenae capitalis est. Cum litem, foro nobis vicino, iudicari audirem, eo accurrebam, processum iuris musici auditurus. Causidici loco sermonis plectra movebant, e chordis ventri impositis sonum elicientes. Durante actione, non nisi dissonantiae exaudiebantur, adeo, ut in argutis, ac gestuosis manibus omnis eloquentia resideat. Finita vero litis disceptatione, exsurgens iudex, arrepto plectro, Adagio modulabatur, quod idem est, ac sententiam pronuntiare; nam advolarunt subito sententiae exsecutores, damnato plectrum adempturi. Pueri hic speciem praebent instrumentorum, quae nos vocamus Stokviolen. Iisdem nulla dantur plectra, antequam tertium annum impleverint. Quartum annum ingressi, in scholas mittuntur, ut a praeceptoribus discant, plectrorum reciprocatione sonos chordarum elicere, hoc est, quod nos dicimus, in literis erudiri, manentque sub informatorum ferulis, donec rite modulari, ac absque chordarum stridore plectra reciprocare didicerint. Mire passim ab his pueris, modulando nos