Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/263

Haec pagina nondum emendata est

Altera manu tenebant plectrum, altera chordas pulsabant. Interpres noster ad colloquium incolas provocans, instrumentum, quod secum portaverat,

Sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum,
Artificis status ipse fuit: tum stamina docto Pollice sollicitans,

mox responsum e chordis sonantibus tulit, adeo, ut alternis vicibus diu modulando, sensus experimerent. Initio non nisi Adagio modulantur, idque satis harmonice, mox vero ad dissona dilabuntur, quae auribus obstrepunt. Tandem vero musica in dulcisonum, et gratum Praesto terminatur. Id quod cum nostri audirent, gaudio exsultabant, dicentes, de pretio mercium iam esse conventum. Patuit mox, primum Grave nil nisi sermonis denotasse praeludium, ac in mutuis salutationibus constitisse. Durantibus vero dissonantiis, de pretio fuisse disputatum, ac tandem dulcisonum Praesto significasse negotiorum felicem transactionem: nam paulo post exonerata fuit navis. Inter merces, quae huc afferuntur, maximi momenti est colophonium, quo plectra, sive