Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/262

Haec pagina nondum emendata est

terram petimus, praeeunte interprete nostro cum instrumento musico, quod vulgo dicimus Bassum. Valde ridiculum id mihi videbatur, cum, quem in finem hac sarcina se onerasset, non caperem. Cum omnia deserta videremus, et nullum creaturae vestigium usquam appareret, iubet navarchus aere canoro adventum nostrum incolis indicare, moxque ad tubae sonitum occurrebant circiter triginta instrumenta musica, sive Bassi unipedes. Vera mihi incantatio hoc videbatur, cum nihil in toto itinere stupendum magis vidissem. Bassi isti Violini, quos esse incolas huius terrae comperiebam, hunc in modum formati erant. Superne collum erat oblongum cum capire minuto, ipsum corpus angustum et contractum, cortice quodam laevigato erat obductum, adeo, ut inter corticem istum ac corpus, vacuum esset relictum spatium. Supra ventris umbilicum natura posuerat pectinem, sive sellam cum quatuor chordis. Tota machina uno tantum pede nitebatur, adeo, ut cuncti singulis cruribus saltuatim currentes, vivacissima pernicitate campos transmitterent. Ut verbo me expediam: vera crederes instrumenta musica, ob figurae similitudinem, nisi quod duas haberent manus ac brachia.