Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/261

Haec pagina nondum emendata est

aedificia eriguntur. Uxor inspectoris non apparuit, utpote puerperio impedita; nam non egrediuntur puerperae, quam diu involucres adhuc sunt infantes; sed brevi, plumantibus iam iam pullis, in publicum prodituram ait maritus.

Haud diu in hac regione haesimus, quocirca statum regionis incolarumque indolem ac mores delineare nequeo. Ingens tunc temporis animorum erat motus, ob bellum, inter Picardanos et vicinos Turdos, nuper conflatum, maxime cum postridie adventus nostri nunciaretur, ingenti praelio aërio a Turdis fusos fuisse Picardanos; quocirca dux exercitus, cognita causa, sententiam tulit, ut alarum sectionem pateretur, quae poena hic gravis existimatur, et parum a capitali supplicio differt. Facta mercium permutatione, vela ventis damus. Vidimus haud procul a litore plumis constratum aequor, ac, e pennis, quas per maria inanis spuma torquebat, coniecimus, locum eum esse, ubi praelium habitum fuit inter Picas et Turdos.

Post tridui prosperam navigationem, appulimus litori terrae musicae. Iacta ancora,