Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/260

Haec pagina nondum emendata est

nequeant Picardani, quocirca in medio pavimento mappae sternuntur. Lauta et magnifica apponebantur fercula, sed patinis minutissimis, et cum culina posita esset in superiori aedium contignatione, cum singulo ferculo picarum quadriga, quasi per impluvium descendebat. Finito prandio, Praefectus vectigalium ad bibliothecam suam nos ducit. Ingens erat librorum apparatus, sed minuti omnes, adeo, ut volumina maiora, et in folio, calendaria nostra vix magnitudine exaequarent. Vix mihi temperabam, cum viderem Bibliothecarium ad superiores loculos evolare, ut libellos in octavo, ac duodecimo depromeret. Quod reliquum est, parum ab aedibus nostris, structura et apparatu, differunt aedes Picardanae; cubilia vero prope tectum suspensa, veluti avium nidi stant. Quaeret hic quispiam, qui fieri possit, ut a picis, quae inter aves minorum gentium sunt, tantae molis aedificia exstruantur? At patuit e domo, tunc temporis e fundamentis exstruenda, rem fieri posse; nam opus simul urgebant aliquot operariorum millia, adeo ut multitudo ac facilitas volandi, virium defectum quodammodo supplerent. Hanc ob causam eadem fere celeritate, qua domus nostrae, Picardana