Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/259

Haec pagina nondum emendata est

tamen eidem usui inservire possunt, pretium diminuatur; adeo, ut Picardani in eo Europaeis nostris sint similes, qui res appetunt, ob id solum, quod e remotis terris apportantur, ac sub alio coelo nascuntur. Telonii inspector generalis, postquam cum interpretibus nostris diu fabulatus erat, sub navis tabulata cum reliquis, quae aderant, picis descendit, indeque reversus torve nos adspexit, indicans, commercium nobis cum Picardanis prohibitum fore, quoniam contra foedera egimus, merces vetitas asportando. At, nauclerus experientia edoctus, quibus mediis ira inspectorum telonii mitigetur, frementi aliquot libras herbae Slac dono dedit, moxque deferbuit bilis, et licentiam nobis concessit exonerandae navis.

Hoc facto, ingens picarum caterva advolat. Mercatores hae omnes erant. Nauclerus vero exscensionem in terram facturus, me cum nonnullis aliis sequi iubet, adeo, ut quatuor numero fuerimus, qui navi egrediebamur, nempe ipse nauclerus, ego, et duo alii simii, quorum alter erat Consiliarius commercii, alter vero interpres. Ad prandium invitati fuimus ab inspectore generali; at nulla erat mensa, cum sedilibus uti