Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/257

Haec pagina nondum emendata est

[§ 6] Sulcantibus mare, diu nihil memorabile obvium fuit; at, postquam conspectum litoris amisimus, Emersere feri cano de gurgite vultus. Sirenes erant, quae, quoties venti posuerant, et subsederant undae, rati adnatabant, eleemosynam petentes:

Prima hominis facies, et pulcro corpore virgo
Pube tenus, postrema immani corpore Pristis.

Lingua earum Martinianae erat confinis, adeo, ut nautarum nonnulli, absque interprete, cum iisdem fabulari potuerint. Una earum, cum offam carnis petenti dedissem, attentius me aspiciens, exclamabat:

Heros evades, cunctis dominaberis oris!

At, ad omen istud, tanquam ad vanam adulationem, subridebam, quamvis sancte testarentur nautae, in praedictionibus raro falli Sirenes. Post iter octidui tandem conspicati sumus terram, quam nautae Picardaniam vocabant. Intrantes portum circumvolabat pica, quam telonii inspectorem ge-