Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/256

Haec pagina nondum emendata est

prospero aliquot dies vento usi; quocirca ferias egimus remiges, cum plenis euntibus velis, remigio non esset opus. Quarto vero die

Vela cadunt, remis insurgunt, haud mora, nautae,
Adnixi torquent spumas, et coerula verrunt.

Laborem hunc valde mihi esset molestum cum animadverteret nauclerus, vacationem mihi per intervalla concessit, et tandem a servili hoc ministerio me penitus liberavit. Cur istam exercuerit humanitatem, an, quia insontem me credebat, an vero, quod ob insigne peruccarum inventum meliori me sorte dignum iudicabat, dicere nequeo. Ipse tres peruccas secum duxerat, quas mihi crispandas, et comendas tradidit, adeo, ut subito e remige in crinium concinnatorem transformarer. Ista naucleri in me humanitate effectum est, ut, quoties portum quendam intravimus, in eorum semper numero essem, qui exscensionem in terram fecerunt. Quo facto, data mihi fuit occasio curiositati meae abunde satisfaciendi.