Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/255

Haec pagina nondum emendata est

diutius irati aspiciebant, quique pupulas in singulis oculis binas habebant. In montibus Indiae reperti sunt homines caninis capitibus, et latrantibus, aliique, oculos in humeris habentes. In extremis Indiae detecti sunt quidam, corporibus hirtis, et avium ritu plumantibus, nullo cibatu vescentes, sed spiritu florum, naribus hausto, victitantes. Quis haec et similia credidisset, nisi autor gravissimus, non audisse neque legisse, sed vidisse se omnia, sancte testatus fuisset? Ecquis denique credidisset, terram esse concavam, ac in visceribus eiusdem contineri solem, et planetas, nisi experientia mea mysterium istud fuisset detectum? Quis credidisset, terram dari, ab arboribus ambulantibus ac ratione praeditis inhabitatam, nisi eadem experientia omnem dubitationem excussisset? Nemini tamen ob incredulitatem dicam scribam; nam fateor, eundem mihi ipsi, ante susceptum hoc iter, fuisse scrupulum: splendidas esse fabulas et meras credebam nugas, quae a nautis narrabantur.

Initio mensis Radir
Vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor,