Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/253

Haec pagina emendata est
* * * * * * * * * * * * * * * * * *
CAPUT XI:
Navigatio in Terras Paradoxas.

Antequam ad descriptionem huius navigationis progredior, censores tetricos, ac rigidos moneo, ne frontem nimis contrahant ad narrationem rerum, quae naturae adversari, ac proinde omnem fidem excedere videbuntur.

Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.

Refero incredibilia, sed vera, et quorum ipse oculatus testis sum. Rudes ac indocti, qui extra limina patriae pedem non protulerunt, cuncta iudicant fabulosa, quibus ab infantia non assueverunt. Docti vero, maxime rerum Physicarum gnari, qui experientia didicerunt, quam ferax varieratum sit natura, aequiora de rebus, quae narrantur, insolitis, ferunt iudicia.

Quis tumidum guttur miratur in Alpibus? aut quis
In Meroë crasso maiorem infante mamillam?