Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/246

Haec pagina nondum emendata est

Aliquamdiu tamen vindictae tempus distulit, donec epistolam amatoriam, quam mihi scripserat, reciperet. Reddita epistola, subornavit nonnullos qui iureiurando testarentur, absentis me Syndici thalamum polluere voluisse. Fabula haec tanta arte, ac verisimilitudine acta fuit, ut Syndicus de rei veritate non dubitans, in carcerem me coniici iusserit. In isto rerum articulo unica mihi salutis via erat falsi criminis confessio, ac misericordiae dominicae imploratio, qua aut iram frangendam, aut poenam mitigandam sperabam. Nam cum domo potentissima litigare, praesertim in ea regione, ubi non merita causae, sed sola personarum qualitas respicitur, stultum mihi videbatur. Hinc omissa omni defensione, in fletus et abiectissimas preces me conieci, non poenam deprecatus, sed mitigationem poenae implorans.

Ita confessione criminis, quod nunquam somniaveram, a poena capitali liberatus, ad perpetuam captivitatem damnabar. Diploma Nobilitatis mox mihi ademptum, a carnifice discerptum fuit; ipse ergastuli navalis candidatus, in triremem abstrahor, servilibus ministeriis initiandus. Navigium pu-