Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/245

Haec pagina nondum emendata est

que ignominia illustrissimae Familiae praestari nequit: Nam officium est, quod ipsi imperanti maxime officit. Testor igitur sancte, voto Dominae me annuere non posse, quamvis in omnia alia caecam obedientiam pollicear.

Kikidorian.”

Finitae epistolae hoc monitum subnexui;

... Aspice, quantum

"Aggrediare nefas; et, dum licet, effuge crimen.

Ante oculosque tuos rectum, pietasque pudorque
Consistent, et terga dabit devicta Cupido.

Responsum hoc, annulo meo signatum, eidem virgini referendum Dominae tradidi. Effectum habuit, quem ominabar; nempe quod amor in acerbissimum odium fuerit versus,

... Dolor ora repressit,
Verbaque quaerenti satis indignantia linguae
Defuerunt: nec flere vacat, sed fasque nefasque
Confusura ruit, poenaeque in imagine tota est.