Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/244

Haec pagina nondum emendata est

itus oppressa, amoris violentiae resistere ulterius non valeo.

... Miserere fatentis amorem,
Et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor.
PTARNUSA”

Haud verbis exprimere possum, in quantum me aestum coniecerit inopina haec amoris testatio. At, cum satius ducerem, vindictae furentis matronae exponi, quam infami, cum creatura heterogenea, commercio, iura naturae turbare, responsum dedi his fere verbis:

CLEMENTISSIMA DOMINA!

“Perpetuus iste favor, quo me prosecutus est excellentissimus Syndicus, ampla, quae in immerentem contulit beneficia, petiti moralis impossibilitas, et innumerae aliae causae, quas enumerare supersedeo, exposcunt, ut irae et indignationi Dominae meae potius me subiiciam, quam ut in rem consentiam, omnium bipedum nequissimum, et improbissimum me reddituram. Solicitor ad ea, quae morte mihi acerbiora sunt; officium mihi iniungitur, quod abs-