Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/243

Haec pagina nondum emendata est

ta fuerat coniux Syndici, adeo, ut inter amicos eius primum locum tenere viderer. Saepe me privato colloquio dignata erat, et, licet praesentia mea videretur mire delectari, attamen ea me semper allocuta erat verecundia, ut officia eius non nisi in bonam partem interpretarer, nec suspicari possem, fomitem huius benevolentiae impurum esse amorem, maxime in matrona, quae inter simias non minus virtute, quam maiorum imaginibus spectabilis erat. At, procedente tempore, e sermone eiusdem aequivoco nonnihil suspicionis mihi natum est: hanc auxerunt

Et color, et macies, et vultus, et humida saepe
Lumina, nec causa suspiria mota patenti.

Tandem oculorum caligo discutitur, cum virgo quaedam epistolam mihi afferret huius sententiae:

DULCISSIME KIKIDORIAN!

“Praeclari natales, ac insita sexui nostro verecundia, amoris scintillas sub corde meo diu latitantes, ne in incendium prorumperent, adhuc cohibuerunt. Iam vero pen-