Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/242

Haec pagina nondum emendata est

di artem profitetur, sancte ille iurabat, talem medicum in hac civitate non dari. Hinc curationi eius me subiicere cogor. Auxit admirationem meam Medici festinatio, nam potione, quam haurirem, mihi praescripta, subito semel abiit, indicans, se diutius mecum commorari non posse, cum aliis negotiis, quibus distractus, eodem tempore tenebatur, avocaretur. Cum rogarem, quaenam essent negotia, tantam festinationem poscentia, respondit, adesse iam horam, qua in curia civitatis minori solitum munus obiret, cum simul Notarius aut scriba esset. Istam polymathiam passim in hac terra exerceri videbam, ubi nemo dubitat, multa simul opposita munera suscipere. Confidentiam istam dat mira ista ingenii velocitas, qua negotia celeriter expediunt. At, e variis erroribus, ac soloecismis hic commissis didici, ignea haec ingenia reipublicae ornamento potius quam usui esse.

Postquam biennii tempus in hac regione, qua baiulus, qua Nobilis, transegeram, incidi in casum quendam inopinatum, qui paene exitialis mihi fuit. In palatio Excellentiae suae mirum favorem adhuc expertus eram, et singulari benevolentia me prosecu-