Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/240

Haec pagina nondum emendata est

aliquamdiu vivebam. Et cum animadverterent Martiniani, gratia me apud Syndicum valere, amicitiam meam, ac favorem, omnes venabantur. Adulatio captantium eo usque progrediebatur, ut carmina panegyrica mihi certatim offerrent, ignotasque mihi virtutes affingerent. Nonnulli, quamvis scirent, me ignoti orbis civem esse, maiores meos longa deducere virga ac genealogiam a primis saeculis derivare non dubitarunt. At, parum gratae mihi erant eiusmodi computationes, cum gloriosum non putarem, a simiis descendere. Porro, cum solitum sit Martinianis caudas optimatum laudibus celebrare, eodem fere modo, quo poëtae nostri formas virginum praedicare solent, vates quidam, gratiam meam aucupantes, caudae meae praestantiam, quamvis nulla mihi esset, carminibus celebrarunt. Brevis ero: adulatio eorum in tantum excrevit, ut quidam non infimi ordinis vir, quem tamen respectu familiae nominatim indicare supersedeo, uxorem suam utendam, fruendamque mihi offerre non erubuerit, stipulatus pro ista liberalitate intercessionem meam apud Dominum Syndicum. Sordida haec assentatio, cui tota gens dedita est, efficit, ut annales Martiniani legi vix mereantur ra-