Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/237

Haec pagina nondum emendata est

Facto senatusconsulto, in curiam arcessor, ubi senior cercopithecus assurgens, postquam nomine totius reipublicae gratias mihi egerat, simulque indicaverat, remunerandam pro merito fore operam meam, rogabat, quanto temporis spatio mihi opus esset, ad effingendum simile capitis ornamentum. Respondebam ego, sat mihi mercedis esse, quod artificium tantorum virorum applausum, et totius Senatus niveos emeruerit calculos: pollicitus sum aliam peruccam bidui spatio perficiendam, et, modo alii, in opere manuario exercitati simii, quos artem docerem, mihi adiungerentur, posse unius mensis intercapedine formari peruccas, quae toti civitati sufficerent, asseverabam. At, hoc responso commotus, in haec verba prorupit Syndicus:

“Absit, Kakidoran! ut ornatus hic toti civitati sit communis, et ob usum nimis frequentem vilescat! Necesse enim est, ut eo nobilitas a plebe distinguatur.”

Iudicio gravissimi viri omnes adstipulantur, ac iubentur civitatis censores curam agere, ne senatusconsultum violetur, neve promiscuo peruccarum usu nobilitas quid detrimenti capiat, et insigne adeo ornamentum plebeio contagio polluatur. At, edictum hoc eundem