Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/231

Haec pagina nondum emendata est

sacri, qui, quo obscurius loquuntur, eo ardentius applauduntur, adeo, ut aegre audiant Martiniani nisi ea, quae non intelligunt. Maior verborum cura est, quam rerum, oratoribus comptam magis phrasin, et teretem periodum, quam rationum nervos ac iudicii limam affectantibus, et auditoribus non nisi blandimentis, ac sonantibus verbis attentionem commodantibus. Hinc nihil ausus sum dicere de religione Christiana, quae nuda ac simplex est, et quam maxime commendat veritas non fucata.

Nusquam pluris aestimantur novatores quam in hac republica: quo difficilius, ac absurdius sit commentum, eo commendatius. Cum certo cuidam cercopitheco semel exposuissem naturam orbis terraquei, monstrassemque, superficiem eiusdem inhabitatam esse, consilium mox ille proposuit de perfodienda telluris crusta, et via ad superterraneos aperienda. Commentum istud mox omnium applausum tulit, et instituta est societas, sive superterranei commercii consortium, ad quod catervatim mox accurrebant incolae, collatisque symbolis, Actiones, uti mercatores loqui amant, emercati sunt. At, turbata his motibus tota regione, variisque