Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/230

Haec pagina nondum emendata est

possumus, quin ob patroni dexteritatem, ab aequo paulisper discedamus.”

Iura hic a Doctoribus diverso pretio, pro causarum natura, docentur: exempli gratia, qui docent auditores malam et iniquam causam tueri, aut, ut Graeci aiunt, tòn etto lógon kreitto poiein , viginti stercolatas, qui vero aequam, decem tantum stercolatas pro labore exigunt. Formalia iuris tot ac tanta sunt, ut in immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo fundum perspicere non liceat. Nam cum Martiniani indolis maxime sublimis, et celerrimae perceptionis sint, omne, quod simplex ac nudum est, nauseant, subtilia tantum, nodosa, atque implicita suspicientes.

Eadem est religionis facies, quae non in praxi, sed vanis speculationibus consistit. Ita ducentae ac triginta sunt opiniones diversae de forma, quae Deo sit attribuenda, et trecentae nonaginta sex de animarum natura et qualitate. Templa, sive auditoria sacra, in quibus Theologia docetur, non frequentant Martiniani, ut audiant, quid usui esse possit, et ut discant praecepta bene vivendi, ac moriendi, sed tantum ut audiant, qua arte, et qua ingenii subtilitate se exprimant oratores