Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/229

Haec pagina nondum emendata est

um instar, quovis anno mutantur. Hinc multi ob crimina puniuntur, quae non crimina erant eo tempore, quo committebantur: multi etiam ob id solum condemnantur, quod actiones eorum, quae secundum leges licitae erant, postea, nova edita lege, factae sunt illicitae. Eo intuitu a Tribunalibus inferioribus ad superiora appellant omnes, sperant quippe, lite pendente, antiquatum iri legem priorem. Vitium hoc nascitur ex prompta nimis legum conceptione. Huc adde, quod gens haec novitatis avidissima, ob solam antiquitatem, utilissimas leges et consuetudines nauseet. Nec minorem in cultu corporis, ac vestibus notavi levitatem. Advocati hic magni aestimantur ob disputandi subtilitatem: et sunt inter illos, qui rota, ut aiunt, figulari versatiores, non nisi dubiae, aut iniustae causae patrociinum in se suscipiunt, monstraturi, quanta illis in disputando sit dexteritas, et qua arte atrum in candidum vertere valeant. Ob istam ingenii subtilitatem saepe iniquae causae patrono favent iudices, quibus sufficit, logice ac methodice ventilatam esse litem. Hinc dicere solent:

“Causae quidem iniquitatem perspicimus, attamen, cum tanta arte, ac methodo sit defensa, non