Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/228

Haec pagina nondum emendata est

tantum vini effusum fuit, ut plerique ebrii domum abstraherentur, nec, nisi ope medicaminum post aliquot dies convalescere possent, adeo, ut in toto isto actu nihil desideraretur, quin ab initio ad finem valde solennis fuerit, et testor, me nullam promotionem magis academicam, nec ullum Candidatum magis legitime creatum Doctorem, in nostro orbe unquam vidisse.

In Curiis iustitiae causae mira celerirate diiudicantur, adeo, ut non possem non ingenii velocitatem, et facilem istam apprehensionem, huic genti peculiarem, admirari. Nam antequam telam actionis absolverint advocati, consurgent saepe iudices, et suffragia non minus expedite, quam eleganter ferunt. Curias has identidem frequentavi, auditurus modum procedendi Martinianum. Sententiae mihi initio videbantur solidae, et aequitate naturali nixae: at paulo curatius examinanti, iniquae, stultae ac contradictoriae apparuere, adeo, ut lusui aleae rem committere, quam sententiis iudicum Martinianorum causam subiicere satius duxerim. De legibus huius gentis nil dicere possum, ob ingentem, cui obnoxiae sunt, vicissitudinem; nam leges, ac iura hic vesti-