Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/227

Haec pagina nondum emendata est

grumque aquae frigidae modium super caput eius effundunt, mox thuris fumo aspergunt ac vomitorium hauriendum porrigunt. Ministerio hoc, summa cum veneratione, ac capitum inclinatione defuncti, tandem legitime creatum Doctorem pronunciant. Obstupescens ego ad tot miras et ignotas caeremonias, cercopithecum quendam literatum, prope me stantem, quid rei esset, rogabam. Idem ignorantiam meam miseratus: per aquam, ait, thus et vomitorium innui, diluendas esse veterum vitiorum maculas, ac novos mores, a vulgo distinctos, esse induendos. Hoc audito, damnavi stuporem meum, et admiratione satur, nihil amplius interrogavi, ne viderer, nunquam inter honestos vixisse.

Tandem tympanorum, tibiarum, ac tubarum strepitu omnia personabant: egressusque ex auditorio novus Doctor, prasinatus et cingulo succinctus, comitem habuit totum Heliconem, usque ad domum suam. At, cum plebeiae tantum sortis esset, non sella vehebatur, sed chiramaxio trahebatur, praecedentibus togatis cursoribus. Actus, uti vulgo fieri solet, terminatus est lautissimis epulis, et temulentia convivarum. Nam