Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/226

Haec pagina nondum emendata est

fendendam in se suscepit, quae tanto ardore ab opponentibus impugnata est, ut periculum esset, ne iurgium istud in pugnam cruentam abiret. Et sane ad manus res venisset, nisi Senatus assurgens, auctoritate sua aestum hunc temperasset. Durante disputatione, tibiis canebatur: Nam aderat moderator certaminis tibicen, qui sonis tum placidis, tum citatis, aut demissam, iacentemque orationem erigeret, aut saevientem, ferocientemque cohiberet. At, his et aliis mediis saepe nihil effectum est. Difficile enim est modum tenere, cum de rebus gravissimis disceptetur. Id quod in nostro orbe saepe sumus experti, ubi, non minori animorum motu, controversia multiiugae et sinuosae quaestionis fervet. Verum rixa haec, quae caedem ac sanguinem minari visa est, terminatur subito mutuis encomiis ac gratulationibus: haud secus ac in Academiis nostri orbis, ubi secundum consuetudinem passim receptam, e cathedra victor descendit Praeses.

Finita disputatione, actus creationis procedit his ritibus. Candidatum in medio auditorii positum, compositis gradibus adeunt tres pedelli sive ministri academici, inte-