Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/224

Haec pagina nondum emendata est

rantibus et cellis subterraneis, caloris incommoda propulsant incolae.

Vix somno experrectus eram, cum intrat cubiculum cercopithecus quidam, qui se collegam meum profitetur, cum restibus, ac cauda fictitia, quam natibus meis applicuit, ut ad figuram aliorum simiorum effingerer: iubet deinde me paratum esse, quoniam Syndicus intra horae spatium, ad Gymnasium, quo invitatus publico programmate, cum aliis senatoribus fuerat, esset portandus. Promotio erat Doctoralis, hora decima quarta ante meridiem. Notandum hic est, quamquam ob perpetuam lucem, dies a noctibus discriminari nequeant, dies tamen in certas descriptos esse horas, semihoras, et quadrantes, idque ope horologiorum, sive clepsydrarum, adeo, ut dies cum nocte viginti duas horas Martinianas complectatur. Hinc, si cuncta civitatis horologia simul deficerent, impossibile esse oppidanis horas restituere, antequam e locorum vicinorum horologiis defectum suorum emendarent. Solaria enim nec sunt, nec esse possunt, ob perpetuam umbrarum absentiam, rectos semper, et supra verticem sidere vibrante radios. Hinc, ubicunque pu-