Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/223

Haec pagina nondum emendata est

tana opus erat patientia ad concoquendam insignem adeo contumeliam. Deplorabam sortem meam, quam in hac regione duriorem videbam illa, quam expertus fueram in planeta Nazar, moxque mecum ita loquebar:

“Quid si in has oras delatus fuisset magnus Principatus Potuani Kadokus, vir graphicus et quantivis pretii, perexigua sane ratio haberetur viri, cui integro opus est mense, edictum scripturo. Quamnam sibi sortem promitteret Palmka in hac regione, ubi inter coenandum edicta meditantur, et conscribunt senatores?”

Animadvertebam post seriam meditationem, a terra sapientum in histrionum domicilium me esse translatum. Tandem his curis fatigato somnus obrepsit. Incertum est, quamdiu dormiverim, cum nullum hic dierum ac noctium sit discrimen; nam tenebrae non sunt, nisi quae fiunt stato tempore, quando per interpositionem planetae Nazar eclipsin patitur sol subterraneus. Notabilis maxime haec eclipsis est, cum planeta Nazar, qui haud procul a firmamento natat, umbra sua solem plane offuscet. Est quoque ob sideris perpetuam praesentiam eadem semper anni tempestas. Hinc variis inventis, lucorum scilicet umbra, ambulacris refrige-