Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/219

Haec pagina nondum emendata est

ac proinde ad munus aliquod insigne vix esse idoneum: Ego etiam, ait hospes, notavi insitum illi quendam torporem; at, si spatium detur diutius rem perpendendi, haud insulse iudicat. Regessit Syndicus:

“Hic opus est ministris promptis et expeditis, cum negotiorum multitudo nullam cunctationem patiatur.”

Hoc dicto, sedulo examinare coepit vires corporis mei, iussitque grave pondus humo tollere: id quod cum absque molestia fecissem:

“Natura”, inquit, “quam in dotibus animi nactus est novercam, defectum istum robore corporis quodammodo compensavit.’

Iubeor deinde paulisper discedere in alium locum, ubi a ministris ac servis mira quidem comitate excipior, at simul, nimia eorundem garrulitate, ac gesticulationibus, misere vexor. De orbe nostro tot mihi fecere quaestiones, ut, quid amplius dicerem, in promptu non esset, adeo, ut vera falsis miscere tandem coactus, curiositatem tamen eorum satiare nequirem.

Tandem reversus hospes indicat, inter Excellentiae suae aulicos me locum accepisse. E praecedenti Syndici sermone coniicere quodammodo poteram, munus istud, mihi destinatum, non magni ponderis fore.