Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/218

Haec pagina nondum emendata est

Credebam, histrioniam agere, hic inter virtutes poni, cum virum adeo comicum Syndicum sive eum, qui secundum in senatu locum tenet, respublica fecisset, mentemque de ea re mox hospiti meo indicabam. At testatur ille, virum esse dotibus animi maxime conspicuum. Nam quanta illi esset ingenii vis, patuit e multitudine negotiorum diversae naturae, quae in viridi etiam aetate gesserat. Tanta enim illi perceptionis erat facilitas, ut inter pocula res maximi momenti perageret, imo prandens, aut coenans inter quodvis ferculum, legem aut edictum scribere soleret. Quaerebam tunc, quantae durationis esse solerent edicta, celeriter adeo concepta: regessit ille, vulgo durare, donec visum fuerit senatui eadem rescindere, ac antiquare.

Syndicus, postquam semihorae spatio mecum fabulatus erat, verbaque effuderat, ea fere loquacitate, qua tonsores nostri Europaei, ad hospitem meum conversus, inter servos, ait, suos me quidem receptum iri, quamvis animadverteret, me ob ingenii tarditatem

Vervecum in patria, crassoque sub aëre natum,