Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/216

Haec pagina nondum emendata est

usque ad minimas plicas, mira arte et solicitudine componunt. Unus ex his Maskattis arreptum mox consulis gladium tersit, et nitidum reddidit. Alius fascias versicolores caudae illius annexuit: nam nihil est, quod hisce simiis cordi adeo sit, quam ornatus caudarum. Erant senatores, maxime vero senatorum uxores, quarum caudae festis diebus, vix mille thalerorum sumptu, nostrae monetae, decorari poterant. Tertius Maskatti, sive exornator cum instrumento aderat geometrico, quo dimensionem vestium fecit, visurus, an apta et symmetrica essent omnia. Quartus accurrit cum lagena aquae fucatae, qua faciem illius adulteravit. Quintus pedes examinabat, paronychia ingenti cum subtilitate tollens. Sextus aquam apportabat redolentem, qua manus ac pedes consulis aspersit. Et, ut brevi me expediam, iste linteum tersui, ille pectinem frictui, hic speculum visui obiecit, cunctaque haec non minore cura, ac studio facta sunt, quam quo mappas geographicas apud nos demitiri, et illuminare solent Geometrae. Tunc ego mecum:

“Quantum non temporis, quantum non sumptus postulabunt ornatus mulierum, cum in viris ornandis et expoliendis, fingendis