Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/215

Haec pagina nondum emendata est

tiones hae, quas meditatus erat, tales essent, quae cum utilitate publica stare nequiverant, specimina tamen foecundi erant ingenii, quibus monstrabilem se fecerat: nam in toto subterraneo orbe nusquam novatores tanti aestimantur, quam in hac republica. Metropolis huius reipublicae dicitur Martinia, unde nomen sortita est tota regio. Civitas est situs opportunitate, operum nobilitate, navigandi solertia, et navium bellicarum apparatu celebratissima. Magnitudine credo, et incolarum numero, Lutetiae haud cedere, tanta stipatione cunctae urbis plateae tenebantur, ut fustibus ac pugnis iter nobis patefacere cogeremur, ituri ad eam urbis regionem, ubi habitabat Syndicus magni Senatus. Nam hic vir erat, cui me dono oblaturus erat consul.

Cum prope aedes syndici ventum esset, hospes meus deversorium ingreditur, vestimenta ibi compositurus, cum vellet nitido ac decenti habitu syndico se sistere. Accurrebant catervatim mercenarii quidam, vulgo dicti Maskatti, sive exornatores, quorum opera uti solent omnes, antequam palatia senatorum ingrediuntur. Vestimenta hi verrunt, maculas abstergunt, et turbata,