Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/214

Haec pagina nondum emendata est

instruebar, hospes meus saepe me circumduxit per urbem, quam omni luxus ac magnificentiae genere diffluere videbam; nam multitudine vehiculorum, quadrigarum, pedissequorum impediti, et turba undique confluentis fluctuantisque populi iactati, vi nobis iter facere cogebamur. At hoc nihil erat, si cum luxu isto, qui in metropoli regnat, comparatur, ubi tanquam in centro cernere licet, quicquid mortalium vanitas comminisci solet. Linguam edoctus, ad metropolin ducor ab hospite, qui hoc novo, ac insolito dono favorem senatoris cuiusdam emercaturum se facile sperabat: Nam forma regiminis hic aristocratica est, adeo, ut maiestas reipublicae sit penes magnum Senatum; et senatores ad unum omnes sunt Patricii generis. Nam, qui e plebeia stirpe sunt, non nisi centurionatus aut praeturas in provinciis, et minoribus civitatibus sperare possunt. Ad consulatus etiam nonnunquam promoventur, sed promotio haec fieri non solet, nisi praecedente aliquo insigni merito. Et eo nomine consulatum obtinuerat hospes meus; tanta enim ei erat ingenii ubertas, ut unius mensis spatio viginti octo novas leges, sive edicta (Proiecten) commentus sit. Et quamvis nova-