Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/213

Haec pagina nondum emendata est

zaris comes, cum eo simul senescit, adolescitque.

Ducor ego mox ad spatiosam domum, lapidibus specularibus, marmore, vasis pretiosis, ac peristromatis insigniter ornatam. Ad portam excubabant custodes, unde coniicere poteram, non plebeii simii esse domicilium. Et audivi mox, Consulis esse aedes. Ille avidus mecum loquendi magistros quosdam conduxit, qui in lingua me instruerent. Trimestre fere spatium huic institutioni datum est, quo elapso, cum satis expedite loqui didicissem, credebam, me ob celeritatem ingenii, ac memoriae dexteritatem, omnium admirationem emeruisse. Magistris vero meis tardior visus sum ac hebetior, adeo, ut prae impatientia discipulum identidem deserere minarentur. Hinc, veluti in planeta Nazar, ob animum praecocem vocatus per ludibrium fueram Scabba, sive praecox, ita simii hi, ob hebetudinem, ac tarditatem, nomen mihi dederunt Kakidoran, id quod denotat stupidum, sive lentum. Nam soli hic aestimantur, qui celeriter rem assequuntur, ac involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundunt. Dum in lingua simiorum