Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/212

Haec pagina nondum emendata est

alloquitur his verbis: Pul Asser. Postquam hanc adventitiam saepius iteraverant, verbaque eadem ego tandem regesseram, immodicos edebant cachinnos, comicisque gestibus indicabant, vocis istius repetitione mire se delectari. Animadvertebam mox, incolas hos esse leves, novitatis avidos, ac loquaces. Crederes tympana pulsari, cum loquebantur, tanta volubilitate, ac uno spiritu quasi torrente, contorquebant verba. Ut paucis dicam, erant cultu, moribus, loquela, et corporis forma, Potuanis e diametro oppositi.

Videbantur ad primum formae meae adspectum obstupescere, causa vero stuporis praecipua erat caudae defectus: nam cum inter omnia animantia bruta nulla sunt, quae corporis humani figuram magis exscribunt, quam simii, ita, si cauda mihi fuisset, sui generis animal me credidissent, praesertim, cum incolae, qui a planeta Nazar huc advecti fuerant, prorsus sibi dissimiles animadvertissent. Tempore eodem, quo in has terras delatus sum, tumida ubique erant maria, ob viciniam planetae Nazar: nam sicuti apud nos aestus oceani cum curriculo lunae congruit, ita firmamenti huius oceanus, quasi planetae Na-