Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/211

Haec pagina nondum emendata est

a firmamento diremptum. At, quantum temporis itineri insumpserim, dicere nequeo, visa vero est navigatio haec aetherea viginti quatuor horas durasse. Post diuturnum silentium tandem confusus clamor aures meas ferire coepit, unde coniiciebam, haud procul a terra me abesse. Videbam tunc, studiose instructas ac exercitatas esse has alites; nam tanta cura ac arte arcam terrae imposuerunt, ut illaesa omnino manserit. Ingenti mox multitudine simiorum cingor, quorum adspectus metum mihi haud levem incussit, quoniam ab his animantibus, in planeta Nazar, maxime fueram vexatus. Augetur iniectus stupor, cum simios hosce sermones serere audirem, cumque versicoloribus indutos vestibus compositisque gradibus incedere conspicerem. Coniiciebam tunc, incolas huius terrae esse. At, quoniam in ista rerum, quibus iam dudum insueveram, paradoxarum farragine nihil novum amplius ac insolens videri debuerit, animum resumo, maxime, cum viderem, simios hos mira urbanitate procedere, ac e casula novum me hospitem humaniter educere. Nam vix pluribus caeremoniis in nostro orbe recipiuntur gentium Legati. Unusquisque ordine accedens,